Cumque intrasset Jesus domum, ait Petrus: Edissere nobis parabolam istam. Et respondit: Non intelligitis quod omne quod in os intrat, vadit in ventrem, et in secessum emittitur?Nihil enim de cibis transit in virtutem naturae, quae refulget, sed cibis adjuta, in se tantum crescit et manet . Et subjunxit: De corde autem exeunt furta, etc. Plato principale animae putavit esse in cerebro, id est rationem, iram in felle, desideria in jecore, sed juxta Christum principale animae est in corde. Marcus pro coinquinat, ponit communicat, juxta Hebraeum idioma, qui commune immundum dicebant, quia cibos communes vocabant prohibitos in lege, quos immundos judicabant, quia aliae gentes communiter illis vescebantur.